monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 02, 5
Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio, quam oblationem . Damnatis ergo oblatum; quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia, uon requirendus, inventus est . Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis.